라틴어 문장 검색

ubi dum subductae reficiuntur naves, hiems oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 520:3)
hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 187:1)
ab classe quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 238:1)
fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 381:2)
et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 116:2)
ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 160:1)
sub hoc tempore et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, selymbriae substitit, et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 483:1)
ibi subduci navibus iussis - iam enim et hiems instabat - ipse in hiberna Antiochiam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 506:2)
enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 553:1)
qui cum Carthaginem venissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus dici iusserunt, venisse se ad controversias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 565:3)
his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 397:1)
et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 45:3)
mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 166:2)
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 186:1)
deinde, ut maior nec iam toleranda vis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta subductis ordinibus concesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION