라틴어 문장 검색

Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:3)
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:3)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:2)
exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset;
(세네카, 행복론, Liber V 100:2)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
" Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, complet :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:5)
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:3)
Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:3)
Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:2)
Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:3)
ecce direpta cute viscera manus detexit;
(세네카, Hercules Oetaeus 18:38)
diripitur ignis:
(세네카, 오이디푸스 1:28)
diripitur ardens Troia, nec caelum patet undante fumo:
(세네카, Troades 20:1)
tempus nos avidum devorat et chaos.
(세네카, Troades 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION