라틴어 문장 검색

itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장44)
Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장1)
sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia, cum tument fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장8)
In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque, parietum altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장56)
Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et caeli regiones aptas debeant spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장1)
Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장1)
Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장8)
earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장10)
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장11)
Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet curari;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장33)
sic enim lucida erunt aedificia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장40)
nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장43)
haec pars aedificii gynaeconitis appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장9)
Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Graecorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장30)
Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt sine dubitatione firma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION