라틴어 문장 검색

18. Iam exercitus magnus et potens Londini convenerat, in quo erant Thomas marchio Dorcestriae, Thomas comes Arundeliae, Thomas comes Derbiae, Georgius comes Salopiae, Edmundus comes Suffolciae, Edwardus comes Devoniae, Georgius comes Cantii, comes Essexiae, Thomas comes Ormondiae, cum magno numero baronum, equitum auratorum, et aliorum virorum eminentiorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:1)
Sexto Octobris apud Sandovicum naves conscendit, eodem die Caletum appulit, qui locus designatus erat ubi copiae universae convenirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:8)
Convenit etiam inter eos qualis adolescenti ratio reddenda est peregrinationum suarum, miscendo multa vera, et quae alii abunde testari possint, cum falsis ad fidem faciendam, verum cavendo semper ut personae quam iam acturus esset omnia congruerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:19)
Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret ut subditi de iure regni mimime inquirerent, atque rursus conscientiae leges hoc postularent ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiae suae poenas non darent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:4)
22. "Atque ulterius ex gratia et clementia nostra per praesentes simul promulgamus et promittimus omnibus subditis nostris plenam et gratuitam remissionem et condonationum omnium praeteritorum delictorum et offensarum cuiuscunque generis contra personam aut coronam nostram in adhaerendo hosti illi nostri capitali a quo satis scimus eo fuisse seductos, si infra tempus conveniens se nobis submittant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:1)
Tandem Londini convenere delegati ex utraque parte qui de negotio tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:10)
Delegati utrinque convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:20)
Convenerunt apud Melrosse abbatiam Cisterciorum, ubi rex tum morabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:16)
Praeterea nec structuram navium suarum (cum nullas haberet triremes) neque experientiam nauarchorum et nautarum suorum illis maribus tam apte convenire posse quam nationum illarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:4)
Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:8)
Eodem quoque anno civitas Londini quinque millia mercarum regi dedit pro confirmatione immunitatum suam, res certe quae magis initiis regis conveniret quam temporibus ultimis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:3)
Primo secum reputabat casum Ferdinandi Arragoniae post mortem Isabella eundum prorsus esse cum casu suo post mortem Elizabethae, casumque Ioannae haeredis Castiliae convenire cum casu filii sui principis Henrici.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:4)
Ambo reges separatim miserunt, atque interea conviviis et triumphis tempus protrahebant, rege hoc agente ut comes in eius potestate esset antequam Philippus discederet, rege etiam Castiliae in hoc conveniente ut res manifestius a se extorta putaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:30)
A Flandria Caletum adductus est, et inde Doroberniam appulit et, stipatus custodia conveniente, traditus et receptus in turrim Londinensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:2)
Huius rei mentio aliqua facta est inter duos reges quando convenerant, sed paulo post in deliberationem denuo venit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION