라틴어 문장 검색

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1012)
Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1091)
Circuit hec humilis et tectus fronde saligna perpetuis undis a summo margine ripas rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit, sponte viam, qua mitis eat, se fecit aquarum.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:12)
1. Exulanti Pistoriensi Florentinus exul inmeritus per tempora diuturna salutem et perpetue caritatis ardorem.
(단테 알리기에리, Epistolae 12:1)
Nempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstenuata conquiri;
(단테 알리기에리, Epistolae 38:3)
1. Magnifico atque victoriosissimo Domino, Domino Kani Grandi de la Scala, sacratissimi Cesarei Principatus in urbe Verona et civitate Vicentie Vicario Generali, devotissimus suus Dantes Alagherii, Florentinus natione non moribus, vitam orat per tempora diuturna felicem, et gloriosi nominis perpetuum incrementum.
(단테 알리기에리, Epistolae 90:1)
Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit". 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:15)
"Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:9)
Compertum habeo, libertatem nostram periclitatum iri, ne dicam, perditum iri, nisi ejus defensio copiis, quibus stipendium perpetuum solvitur, mandata fuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.25)
Constantia invicta, semper idem mansit, et exercitui vultum serenum et tranquillum perpetuo praestitit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.88)
nihil, porro ad eum decipiendum a Washingtonio fuit praetermissum crebrisque castorum mutationibus, Clintonium formidine perpetua exagitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.40)
et consilia, quibus libertatem Americanam stabilem effecerat, perpetua, ut spero, semper, erunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.28)
Deumque semper precentur, ut imperii Americani felicitas perpetua sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.242)
Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres heredem alterius uelut unda superuenit undam,quid uici prosunt aut horrea?
(호라티우스의 두번째 편지, 289)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION