라틴어 문장 검색

atque illa, cui avunculus Augustus, socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus flagitiosa et incerta expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장7)
miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장9)
ita medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem usum flexisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장5)
quae in praesens Tiberius civiliter habuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장3)
quod aspere acceptum ad praesens mox in laudem vertit regresso Suillio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장7)
quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장11)
moris quippe tum erat quamquam praesentem scripto adire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장2)
ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장18)
At Sabinus, donec exercitus in unum conduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia ad hostem pergit, compositum iam per angustias saltuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장1)
iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장5)
atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장8)
quippe illi non perinde curae gratia praesentium quam in posteros ambitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장4)
inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장11)
in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장6)
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION