라틴어 문장 검색

et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 4:2)
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:1)
Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:1)
Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:5)
nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장5)
delecta ex iis et consociata rei publicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장2)
Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici filium apud Cycladas insulas mox in continenti visum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장1)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
sed et consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata sit potius quam immenso sumptu singulos per annos consurgeret ac destrueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장4)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
pudor tamen et praesentis ducis reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장6)
quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:3)
eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus singularum urbium perpetua dederat imperia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:3)
nam in Chersoneso omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:1)
omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION