라틴어 문장 검색

avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:1)
quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:2)
mihi crede, aliquem de societate tua reperies;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:8)
quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:4)
quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:2)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:1)
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:1)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:2)
Naevio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura societatis et officia certi patris familias nosse posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:3)
tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:2)
qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:3)
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:1)
annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION