라틴어 문장 검색

quo facilius digito demisso, quod illuc irrupisset, depellerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 6:2)
quo facilius omnia quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 8:11)
quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 4:2)
quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:2)
Uncus injicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 23:4)
si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durae sunt, non facile crura extendi possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:6)
Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
quae, quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 3:4)
quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:2)
tum facillime ossa tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:11)
quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 31:3)
faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 3:2)
faciliusque id in hoc casu, quam in priore revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 6:6)
Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:2)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION