라틴어 문장 검색

utrum ad familiam Y pertineat necne, ob eam rem certo diiudicare non ausim, quia in illa parte veteres correcturae in V non leguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말298)
inveniuntur (nisi quod p. 417,20 hos pro eos per errorem scriptum est). qua de re quid iudicandum sit, secundum ea quae Hans Ziegel in dissertatione sua, De is et hic pronominibus quatenus confusa sint apud antiquos Marp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말384)
Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:3)
utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:3)
si vero scrutari vetera et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc nobis profecti in caelum reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:1)
inde Homeri tota νέκυια, inde ea quae meus amicus Appius νεκυομαντεῖα faciebat, inde in vicinia nostra Averni lacus, unde animae excitantur obscura umbra opertae, imagines mortuorum, alto ostio Acheruntis, salso sanguine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:4)
ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perveniat, quo si geometrica didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:4)
utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:2)
hic si vivis filiis incolumi regno occidisset asta/nte ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, utrum tandem a bonis an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:5)
utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:5)
utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:6)
Utrum igitur mavis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:2)
quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:7)
quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:4)
sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION