라틴어 문장 검색

Nam ideam haec dea Iovis capite prognata memoratur, id est de summa aetheris parte edita, unde origo solis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:3)
Φάνητα dixit solem ἀπὸ τοῦ φῶτὸς καὶ φανεροῦ, id est a lumine atque inluminatione, quia cunctis visitur cuncta conspiciens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 13:1)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Utque ducem varias volventem pectore curas Conspexit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:68)
Ut procul immensam campo consurgere nubem, Ardentesque acies percussis sole corusco Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit, fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:22)
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto, Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:28)
Cui non conspecto languebit dextra parente ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:12)
tunc moenia clausa Conspicit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:42)
- tunc unica diri Conspecta est leti facies, cum forte natantem Diversae rostris iuvenem fixere carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:15)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Nudatos Caesar colles desertaque castra Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:13)
Iam strage cruenta Conspicitur cumulata ratis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:95)
Cum procul e summis conspecti collibus hostes Fraude sua cessere parum, dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION