라틴어 문장 검색

suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:11)
Is hostium clamore subito territus Suadebat asino fugere, ne possent capi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus ad senem pastorem.4)
Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
Mihi successus actionis silentium finemque suadebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:1)
huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:2)
Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 1:1)
Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 2:1)
Quibus ex causis, ut supra scripsi, dubito an idem nunc tibi quod tunc mihi suadeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 5:2)
Admittit humana natura quod suadeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 2:3)
sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:2)
et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:2)
Idem suadeo tibi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION