라틴어 문장 검색

ventum namque docet esse corporalem, non quod eum tenere vel cernere possumus, sed quod eius similis atque aquae effectus est, quam corporalem esse manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 21911)
frigidus ut quondam s. i. a. tres conparationes singulis impletae versiculis de Homero translatae sunt, quas ille binis ver- sibus posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2611)
e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:2)
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 2:1)
Sed tamen erant ea in Philippo, quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:4)
hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장1)
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:4)
quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:4)
sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:4)
quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:4)
ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 44:2)
quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:2)
itaque nostrum est - quod nostrum dico, artis est - ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:1)
ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:4)
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION