라틴어 문장 검색

Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.5)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
his sermonibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna, sustinere inquit, M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:1)
quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati volnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitaverint se in .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 557:1)
nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 558:1)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem melior?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:5)
ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 54:1)
omnia expertos esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 207:2)
petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 208:2)
maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 29:2)
nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 248:1)
decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 358:1)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies numquam sustinuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 612:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION