라틴어 문장 검색

iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 71:1)
postero die insidiis medio ferme viae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 152:1)
mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 713:2)
haec querentes interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 538:1)
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:3)
stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:1)
alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 58:1)
nec quam infestus is locus esset saeptus undique circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:2)
erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:2)
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 110)
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 496)
proinde ita omnes itinera insistant sua, ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION