라틴어 문장 검색

Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ;
(세네카, 행복론, Liber II 149:4)
Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
(세네카, 행복론, Liber III 64:2)
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ;
(세네카, 행복론, Liber IV 3:1)
Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 118:3)
Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.
(세네카, 행복론, Liber V 43:1)
mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 67:3)
Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor ?
(세네카, 행복론, Liber VI 75:3)
Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit;
(세네카, 행복론, Liber VII 34:6)
Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum- que.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:1)
Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 99:1)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
numquid exigua mercede uirgo es ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.13)
Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION