라틴어 문장 검색

adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.40)
ergo tale est ut illud in Sallustio in tugurio mulieris ancillae, non quia mulieris statim et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3377)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4098)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2125)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod event Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:5)
Quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui humoris disputatio, dicas volo, cur ita acutae vocis sint ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 12:2)
. . . Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit . . . . Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida . . . . Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis . . . . Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus . . . . Ascyltos iam deficiente fabularum contextu Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION