라틴어 문장 검색

quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 123:1)
nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:1)
quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 125:1)
In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:4)
exercitatio vero huius rei longe facilior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:2)
erat mihi curae controversiis forensibus nosse omnia, quae causa versarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:1)
ingenio, cura, exercitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 46:3)
Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense duae lites.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:1)
hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 17:1)
corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:1)
sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 29:2)
Pulcher aspectu est athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION