라틴어 문장 검색

suam fidem solutam esse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 4:3)
gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 63 2:4)
Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 5:7)
non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:2)
exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 1:4)
is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:3)
sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, Caepioni tantundem solutum est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 8:3)
hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:2)
eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:2)
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:5)
atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장4)
quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:8)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION