라틴어 문장 검색

si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti;
(카이사르, 내란기, 1권 44:2)
Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent:
(카이사르, 내란기, 1권 47:1)
Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant.
(카이사르, 내란기, 1권 63:1)
Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:5)
quo necessario descensuros existimabat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:10)
Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret.
(카이사르, 내란기, 2권 5:7)
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.
(카이사르, 내란기, 2권 6:2)
In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:16)
aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant?
(카이사르, 내란기, 2권 32:8)
Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:4)
Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 1:6)
Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.
(카이사르, 내란기, 3권 11:1)
quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant.
(카이사르, 내란기, 3권 15:5)
Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 15:12)
Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus.
(카이사르, 내란기, 3권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION