라틴어 문장 검색

qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:4)
facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:1)
haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 2:7)
unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장1)
non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장3)
non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:9)
quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:1)
populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:3)
Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:7)
Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:6)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)
Nihilo minus tamen perseverat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:9)
. . Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:3)
Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.1)
Sin autem doctus illis occurrit labor, Sinistra quos in lucem natura extulit Nec quicquam possunt nisi meliores carpere, Fatale exitium corde durato feram, Donec fortunam criminis pudeat sui.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor8)

SEARCH

MENU NAVIGATION