라틴어 문장 검색

non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:5)
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:4)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
Quin ne paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse pervideo ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:2)
Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos - , ita habent se magnae voluptates;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:3)
Ait ista debere contemni, non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:1)
Ciuitas sollicita pendebat;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.9)
Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.50)
proditoris uigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.18)
sollicita tanti pretia natales habent semperque magno constitit nasci deum.
(세네카, Hercules Furens 7:4)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
Renovare luctus parce cum fletu pios, manes parentis neve sollicita tuae, graves furoris quae sui poenas dedit.
(세네카, 옥타비아 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION