라틴어 문장 검색

nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:1)
Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:9)
plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:5)
Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:11)
Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 17:4)
Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et exspectatis scire possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 3:1)
Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 5:1)
post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:4)
Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului de summa re publica quid fieri placeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:3)
Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:5)
Hoc libro M. Tullius exponit sermonem a se habitum cum A. Hirtio consule designato a. u. c. 710, a. ante Chr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:2)
ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:5)
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:1)
non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION