라틴어 문장 검색

Flavus aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio vilia servitii pretia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장7)
Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia conponi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장1)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)
atque hic, quem memoramus, bellorum expers habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장13)
namque ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장5)
miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere novari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장2)
Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장1)
et M. Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoravi, adversum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장3)
Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum a Camillo memoravi, bellum in Africa renovat, vagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein vicos excindere, trahere gravis praedas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장1)
sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam produxero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장5)
certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장8)
simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)
ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장7)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION