라틴어 문장 검색

significat autem bellum Punicum secundum, quo Hannibal ingressus Italiam cum plurimis locis vicerit, praecipue apud Cannas, vicum Apuliae, omnem populi Romani delevit exercitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 113)
deletas vulscorum acies falsum est, tantum enim fugerant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8981)
ipsius) manu adiecti sunt deletis duobus, quorum (alter totus legi) potuit 'ipsis officiant se- getes ne frugibus illic';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 679)
qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:4)
neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte . plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi- trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 17:1)
eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:3)
quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:1)
delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:2)
virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:4)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
ardor animi non semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi flamma oratoris exstinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:4)
Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장5)
Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:6)
Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi [Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION