라틴어 문장 검색

laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles imbueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장7)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
mox Servius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장7)
subversa longae pacis opera, haud procul castris in modum municipii extructa, ne hostibus usui forent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장2)
ibi struenda acie, muniendo vallandoque et ceteris belli meditamentis militem firmabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장8)
templum pro magnitudine urbis extructum loco cui nomen Rhacotis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장12)
sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quis vel plana satis munirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장9)
atque per avaritiam Claudianorum temporum empto iure muniendi struxere muros in pace tamquam ad bellum, magna conluvie et ceterarum urbium clade aucti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장7)
deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:2)
namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:2)
reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti tuendo muri exstructi viderentur, praecepit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:2)
interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:3)
itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION