라틴어 문장 검색

Si quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse persuasiones et sensum erga ambitum curandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:5)
15. « Abraham […] exsultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est » (Io 8,56).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:1)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
Fides transmittitur, ut ita dicamus, sub forma contactus, e persona in personam, sicut flamma quae alia flamma accenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:13)
Ab Ipso sumpto initio, qui est Lumen de Lumine, ex Filio Unigenito Patris, nos quoque Deum cognoscimus et accendere possumus in aliis desiderium ad Eum accedendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:4)
non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3110)
inde est quod omnes credimus illo quietis tempore quo gallus exultans canit Christum redisse ex inferis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum20)
marcent suppliciis Tartara mitibus, exultatque sui carceris otio functorum 1 populus liber ab ignibus, nec fervent solito flumina sulphure.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae38)
exultare patres videas, pulcherrima mundi lumina conciliumque senum gestire Catonum candidiore toga niveum pietatis amictum sumere et exuvias deponere pontificales.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권168)
quo nunc nemo disertior exultat, fremit, intonat, ventisque eloquii tumet:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr11)
"vicimus, exultare libet, quid tale repulso Poenorum quondam duce contigit?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2255)
sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum maxima proveniunt non amplo in gaudia censu solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2354)
exultant alacres et numen adorant.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti4)
"evasit exultans,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.113)
exultant prohibentque flere vulgum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.27)

SEARCH

MENU NAVIGATION