라틴어 문장 검색

extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 349:2)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 559:2)
haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 568:1)
a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 602:2)
sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 633:1)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
enimvero se Philippus dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 80:1)
si quaeram unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 172:1)
cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 176:1)
hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 275:1)
itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION