라틴어 문장 검색

Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 4장8)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장5)
Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
(불가타 성경, 호세아서, 6장8)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장1)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus ?clamet ?est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
(불가타 성경, 호세아서, 9장7)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
(불가타 성경, 호세아서, 10장9)
" Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
(불가타 성경, 호세아서, 10장10)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)
Et dixit Ephraim: " Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장9)
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 12장12)
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
(불가타 성경, 호세아서, 13장12)
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
(불가타 성경, 호세아서, 14장2)
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
(불가타 성경, 호세아서, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION