라틴어 문장 검색

id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corriguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:6)
Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et severitate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia vulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:9)
Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic objectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:8)
Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:9)
In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:4)
Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inveniuntur calidae, nisi a corpore calido recenter exhalaverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:2)
Utra vero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:3)
Ubi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:7)
atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:4)
ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob defectum aeris succedentis impediatur motus de quo jam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:7)
postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:7)
12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, rejice naturam destructivam aut inditionem violentam alicujus naturae novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 208:1)
Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION