라틴어 문장 검색

quod facinus aures pepulit?
(세네카, Hercules Furens 6:12)
per te meorum facinorum laudem precor, genitor, tuique nominis semper mihi numen secundum, fare, quis fudit domum?
(세네카, Hercules Furens 17:35)
Arctoum licet Maeotis in me gelida transfundat mare et tota Tethys per meas currat manus, haerebit altum facinus, in quas impius terras recedes?
(세네카, Hercules Furens 20:7)
Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:26)
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae novere facinus quod tuae ignorent manus, nunc est parandum.
(세네카, 메데아 3:11)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
vadis oblitus mei et tot meorum facinorum?
(세네카, 메데아 10:2)
ad omne facinus non rudem dextram afferes.
(세네카, 메데아 14:15)
incognitum istud facinus ac dirum nefas a me quoque absit;
(세네카, 메데아 14:23)
] Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor, moramque saltem supplicis dona meis.
(세네카, 메데아 15:26)
hinc orta series facinorum:
(세네카, 옥타비아 3:3)
pro facinus ingens!
(세네카, 옥타비아 3:6)
quis tot referre facinorum formas potest et spes nefandas feminae et blandos dolos regnum petentis per gradus scelerum omnium?
(세네카, 옥타비아 3:10)
utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
ferro es nati moritura tui, cuius facinus vix posteritas, tarde semper saecula credent.
(세네카, 옥타비아 5:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION