라틴어 문장 검색

Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
favemus, si contemptum eius prae se ferunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:5)
Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:2)
Quisquis puero fauit ne inueniretur optauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.27)
et se vincat et cupiat mori ab inferis reversus, hic prosit mihi Iove esse genitum, stabo at, ut certo exeant emissa nervo tela, librabo manu, regam furentis arma, pugnanti Herculi tandem favebo - scelere perfecto licet admittat illas genitor in caelum manus.
(세네카, Hercules Furens 1:57)
oblitus sui custos opaci pervigil regni canis componit aures timidus et patiens trahi eramque fassus, ore summisso obsequens, utrumque cauda pulsat anguifera latus.
(세네카, Hercules Furens 12:24)
favete, superi, si mihi gnatum indutum miserae negastis, vindicem saltem precor servate terris, abeat excussus dolor corpusque vires reparet Herculeum suas.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:16)
Ad regum thalamos numine prospero qui caelum superi quique regnat fretum assint cum populis rite faventibus, primum sceptriferis colla Tonantibus taurus celsa ferat tergore candido;
(세네카, 메데아 2:1)
Oetaeus isto cinere defecit rogus, qui virus Herculeum bibit, piae sororis, impiae matris, facem ultricis Althaeae vides, reliquit istas invio plumas specu Harpyia, dum Zeten fugit, his adice pinnas sauciae Stymphalidos Lernaea passae spicula, sonuistis, arae, tripodas agnosco meos favente commotos dea.
(세네카, 메데아 12:20)
Vince obsequendo potius immitem virum.
(세네카, 옥타비아 3:18)
Crede obsequenti parcius:
(세네카, 옥타비아 7:17)
Obsequere potius civibus placidus tuis.
(세네카, 옥타비아 9:14)
Huc adverte favens virgineum caput, vultu sidereo discute nubila et tristes Erebi minas avidumque fatum.
(세네카, 오이디푸스 6:16)
en, diva, faves:
(세네카, 파이드라 1:28)
Thesea coniunx, clara progenies Iovis, nefanda casto pectore exturba ocius, extingue flammas neve te dirae spei praebe obsequentem:
(세네카, 파이드라 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION