라틴어 문장 검색

et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae, tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 337)
distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 541)
illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 625)
Per uos, auctores huius mihi carminis, oro Castaliamque umbram Pieriosque lacus, ite domum cultumque illi donate libellum, sicut erit:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 17)
Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, cum mea rugosa pallebunt ora senecta et referam pueris tempora prisca senex.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 59)
monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:4)
A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 201:1)
hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:2)
hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 226:1)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)
post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:1)
edicimus itaque, omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 224:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:4)
in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 170:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION