라틴어 문장 검색

hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπο` τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1389)
hae sunt in fronte tauri, in formam *υ litterae, unde etiam hyadas dici volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13812)
nam ea parte, qua mutila- tus est, oritur, non a fronte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2175)
frons tenera 'fronds' est vera lectio et antiqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3721)
tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
unde perite utrumque tetigit dicens 'versis discedat fronti- bus', singula singulis complectens sermonibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 246)
re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπο` τῆσ μανίασ τῆσ ἵππου. ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'. 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde- scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2805)
"Ianus vero frontes duas gestat, quasi et aversus incedat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:17)
aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:10)
Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons percussa, non femur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:4)
sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:3)
Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:5)
aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:4)
Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint hominis intellegatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:1)
primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION