라틴어 문장 검색

De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit.
(세네카, 행복론, Liber VII 92:1)
Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 38:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
Seruus furti tortus Catonem conscium dixit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.25)
Id solum sustuli quod fur reliquisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.4)
furti mei ciuitas conscia est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.8)
Furtum est quod timet dominus agnoscere?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.9)
Cui magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.11)
si bene furto euertuntur urbes, quanto melius liberantur?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.13)
0 furtum in contione narrandum!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.17)
Furtum uocas quo nihil melius anno tuo factum est?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.21)
Nemo fur rempublicam cogitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION