라틴어 문장 검색

Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장6)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장12)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장8)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장3)
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
(불가타 성경, 말라키서, 1장3)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
(불가타 성경, 말라키서, 2장16)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장39)
Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:6)
Odiis neque fusus acerbis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 17:1)
Quid enim furor hosticus ulla
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 19:1)
Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, — Nam bonos quis nisi stultissimus oderit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:6)
Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION