라틴어 문장 검색

et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:2)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:6)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:4)
garruli gramen secuere rivi, conbibit dulces humus alta sucos niveique lactis candidos fontes et mixta odoro Lesbia cum thymo.
(세네카, 오이디푸스 6:49)
libat et niveum insuper lactis liquorem, fundit et Bacchum manu laeva canitque rursus ac terram intuens graviore manes voce et attonita citat.
(세네카, 오이디푸스 7:27)
Juit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et dedit cani sue.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:20)
ut Maeotica nix minio si certet Hibero, utque rosae puro lacte natant folia), nec de more comae per levia colla fluentes, non oculi, geminae, sidera nostra, faces, nec si qua Arabio lucet bombyce puella (non sum de nihilo blandus amator ego):
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 37)
tu criminis auctor nutritus duro, Romule, lacte lupae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 612)
optima nutricum nostris lupa Martia rebus, qualia creuerunt moenia lacte tuo!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 130)
sic lacte relicto virtutem gens tota bibit, crevere parumper:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"cuius lac tigridis infans Hyrcana sub rupe bibit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION