라틴어 문장 검색

* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
* * * Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:1)
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant, - si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere.
(아풀레이우스, 플로리다 9:1)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)
praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat - igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
(아풀레이우스, 플로리다 22:4)
In cubiculum itaque reversus de genere tumultuario mortis mecum deliberabam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:1)
Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:3)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:1)
"Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea iam vecors animi tectam scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum ad omnes, orientales ceterosque, aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit, priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis, et ignorabiliter laminis litteratis et infelicium avium durantibus damnis, defletorum sepultorum etiam cadaverum expositis multis admodum membris:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:25)
"nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:32)
"sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus videretur ornando muneri dedicasse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:52)
"An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION