라틴어 문장 검색

Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:1)
Si , inquit, non , praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:2)
Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 5:1)
Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 6:1)
Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae qui ei ex e et i;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 9:2)
Caecilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, "unus profecto in nostra non Graecae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 21:2)
Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περι` το`ν Διόνυσον τεχνῖται.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 3:1)
Videtur enim non 'vestri' oportere dici, sed 'vestrum,' sicuti Graeci locuntur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 3:3)
'Mei' autem casus interrogandi est, quem 'genetivum' grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est 'ego';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 9:1)
Itaque si dicere velis 'patrem mei' pro 'patrem meum,' quo Graeci modo το`ν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit 'labori mei' pro 'labori meo.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 11:1)
Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VII 1:1)
MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VII 2:1)
Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 3:1)
rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 3:4)
Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION