라틴어 문장 검색

Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:3)
Quod vero viros bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:2)
Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento ac praemio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:1)
ea enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe gratuita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:3)
neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis hominum comprobatae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:1)
alia vis honoris, ignominiae, praemi, supplici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:3)
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:2)
de virtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et vim et artem habere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:4)
et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:3)
aut si iudici poena levior quam facti praemium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 3:1)
qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:7)
Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:2)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION