라틴어 문장 검색

neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios servat se impedivit interim, rem bene paratam comitate perdidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS21)
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 346)
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 516)
eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 517)
Magis pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 376)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 26:1)
multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:1)
'tune, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:7)
Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 24:2)
Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:1)
voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:3)
quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:5)
Magis autem honestis quam necessariis rationibus utimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur, quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitatem vergit, praesertim cum quae honesta sunt per se placeant, atque nos statim sua vi quadam alliciant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION