라틴어 문장 검색

Iam igitur et tertius ictus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:4)
Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:1)
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena venator, quis enim iam non intellegat artes patricias?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV42)
nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV49)
duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus et ponere foris, si quid temptaveris umquam hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis pocula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V60)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus evasit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII3)
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 5:1)
Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 12:1)
Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 37:1)
comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 29:2)
Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 58:1)
sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 13:2)
Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 5:2)
Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION