라틴어 문장 검색

Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
haec ubi locutus faenerator Alfius, iam iam futurus rusticus, omnem redegit idibus pecuniam, quaerit kalendis ponere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 211)
qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
namque alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 8:2)
Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장5)
Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 2:1)
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:1)
mensis erat October, dies III idus Octobris.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:3)
si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius videndi filium tulisses.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:4)
"ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle natalem Mais Idibus esse tuum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 517)
sed si epistulam spernis evocatoriam, credo, vel versibus non reluctaberis impulsoribus blandis et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis executoribus, quorum in te castra post biduum commovebuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 4:2)
Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr7)
Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr16)
ipsa coronat emeritos Diana canes et spicula terget et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis Itala terra focis Hecateidas excedit idus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis22)
Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION