라틴어 문장 검색

quae immo pigritia arrogantia sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum veneris?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 3:3)
In summa extorquebo ei librum legendumque, immo ediscendum mittam tibi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 7:1)
Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 4:1)
Itaque summi oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 12:1)
Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster - quid enim non commune nobis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 1:1)
Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:2)
Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:1)
Hunc hominem appetentissimum tui, mihi crede, complectere apprehende, immo et invita, ac sic ama tamquam gratiam referas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 7:1)
prima quaeque ut absolveris mittito, immo etiam ante quam absolvas, sicut erunt recentia et rudia et adhuc similia nascentibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 6:2)
Saepe te monui, ut libros quos vel pro te vel in Plantam, immo et pro te et in illum - ita enim materia cogebat -, composuisti quam maturissime emitteres;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 1:1)
" "Immo ita sit," Cephalus, " crescat tua civibus opto urbs!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:6)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, quaque potes, retine corpus in urbe meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 144)
Haec argumenta numquam clauduntur vel relinquuntur, immo constanter suscipiuntur et locupletantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION