라틴어 문장 검색

Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
quem ceteri secuti non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia, uti gesta erant, aperuerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:4)
Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:4)
Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:17)
nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:8)
Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:5)
Humanam potuit anguis amare manum, Gracia longa uiri subitam mutatur in iram, Ira per anguineum dirigit arma caput.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:2)
Hic dolor in uulpem fabricat arma doli.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:4)
Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit, Ista quidem uestit aureus arma decor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:1)
Parcunt iura seni, si pro sene pugnat amicus Cui nullius odor fenoris arma probat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:11)
Aut motu fallit aut armis temperat ictus, Predicitque minas frontis utrumque iubar.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:39)
"et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권100)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur:
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:3)
Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION