라틴어 문장 검색

Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장23)
linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장33)
Protrahit ingratas impia uita moras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 20:1)
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:21)
Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:33)
Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:19)
Nescire caeci sustinent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 16:1)
— Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:4)
Inlustrent aciem magisque caecos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 11:1)
Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:8)
Sed tamen caeco furibundus ore
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 11:1)
Sed mens caecis obruta membris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 8:1)
At si nescit, quid caeca petit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 15:1)
Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant:
(카이사르, 아프리카 전기 31:9)
Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION