라틴어 문장 검색

Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:2)
In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:3)
Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:1)
Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:5)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:3)
Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:1)
Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:7)
Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus, tulerat Rodulfus filio Theoderici.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:9)
Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque Rodulfi inde eiecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:8)
Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:10)
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:1)
et primitus pacificati sunt Karolus rex atque Zuendebolchus, et reddidit Balduinus regi castrum et suos exinde fecit exire;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:5)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION