라틴어 문장 검색

rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:6)
desinit morbus, incendium extinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 4:3)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
Seneca Lucilio suo salutem Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 911)
Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:4)
Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:4)
Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:1)
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:5)
Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:3)
At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 31:1)
coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:2)
maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:13)
Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit tutus in portum, excipitur classe praedonum;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION