라틴어 문장 검색

is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 540:2)
Censebam me effugisse a vita marituma, ne navigarem tandem hoc aetatis senex;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3180)
iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 270)
maritumis moribus mecum experitur ita meum frangit amantem animum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 19)
increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS40)
salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, famelica hominum natio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 25)
Gripvs Neptuno has ago gratias meo patrono, qui salsis locis incolit pisculentis, quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit templis reducem, plurima praeda onustum, salute horiae, quae in mari fluctuoso piscatu novo me uberi compotivit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 21)
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 266)
utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장22)
item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장10)
Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장8)
Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.
(카이사르, 내란기, 3권 5:2)
enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi multum accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:1)
Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION