라틴어 문장 검색

Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 84:2)
Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:1)
urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:3)
Quae deinde ista suae publicaeque condicionis oblivio est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:5)
Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:1)
" Omnia incommoda, omnes voluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita naviga.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:2)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:1)
Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:6)
non enim illorum vi, sed lege mor- talitatis patimur quidquid incommodi accidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 152:3)
At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunae respondet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:1)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
(세네카, De Providentia, book 1 43:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION